Saints' Discussion Forums
Welcome, Guest. Please login or register.
Did you miss your activation email?
October 28, 2021, 12:18:20 PM

Login with username, password and session length
Search:     Advanced search
* Home Help Calendar Mailbox Quotes Prayers Books Login Register
Saints' Discussion Forums  |  Forums  |  Submissions  |  Topic: “Fide Confiteor” by Sancti Nersetis Clajensis Armeniorum Patriarchae 0 Members and 1 Guest are viewing this topic. « previous next »
Pages: [1] Print
Author Topic: “Fide Confiteor” by Sancti Nersetis Clajensis Armeniorum Patriarchae  (Read 76 times)
Benedict
Sr. Member
****
Offline Offline

Gender: Male
Posts: 257


Patron Saint Benedict


View Profile
« on: September 30, 2021, 06:15:44 PM »

“Fide Confiteor”

Sancti Nersetis Clajensis Armeniorum Patriarchae

.

I

Fide confiteor et adoro te, Pater et Fili et Spiritus Sancte; increata et immortalis natura, Angelorum hominumque et omnium entium creatrix. Tuarum miserere creaturarum.

~

II

Fide confiteor et adoro te, indivisibilis Lux, Sancta consubstantialis Trinitas unaque Deitas, lucis creatrix ac tenebrarum dissipatrix;
expelle a spiritu meo peccatorum et ignorantiae tenebras, atque illumina in istâ horâ mentem meam, ut orem te in beneplacito tuo, atque a te mea postulata percipiam.
Porro miserere mei omnimode peccatoris.

~

III

Pater caelestis, Deus vere, qui Filium, tuum dilectum misisti ad ovem perditam quaerendam:
peccavi in caelum et coram te; suscipe me sicut prodigum filium, meque indue stolâ primâ, quam per peccatum exui.
Atque tuarum miserere creaturarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

IV

Fili Dei, Deus vere, qui te de sinu paterno humiliasti et propter nostram salutem corpus de Sanctâ Virgine Mariâ sumpsisti,
crucifixus fuisti ac sepultus, et surrexisti a mortuis, et ascendisti ad Patrem:
 peccavi in caelum et coram te; memento mei sicut Latronis, quum veneris in regnum tuum.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

V

Spiritus Dei, Deus vere, qui descendisti in Jordanem, et in Caenaculum, meque per Sancti Fontis lotionem illuminasti:
peccavi in caelum. et coram te; munda me rursus igne tuo divino, quemadmodum igneis linguis Apostolos.
 Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

VI

Increata Natura: peccavi in te mente meâ, spiritu et corpore meo;
ne memineris iniquitatum mearum antiquarum propter Nomen Sanctum tuum.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

VII

Speculator omnium rerum: peccavi in te cogitatione verbo et opere:
dele chirographum delictorum meorum, et scribe nomen meum in catalogo vitae.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

VIII

Scrutator occultarum cogitationum: peccavi in te ultro et invite, scienter et ignoranter:
veniam largire mihi peccatori, ex quo enim per lavacrum renatus fui, usque in hodiernum diem, peccavi coram tuâ Divinitate sensibus meis cunctisque corporis membris.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

IX

Provisor omnium, Domine: pone timorem sanctum tuum custodem oculis meis, ne turpia aspiciant;
atque auribus meis, ne libenter audiant sermones malos; et labiis meis, ne loquantur mendacium; et cordi meo, ne cogitet malum;
et manibus meis, ne operentur injustitiam; et pedibus meis, ne pergant in viam iniquitatis; sed dirige motus eorum, ut sint in omnibus secundum praecepta tua.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

X

Ignis ardens, Christe: ignem amoris tui, quem effudisti in terram, accende in animâ meâ;
ut spiritûs mei sordes absumat, et purificet conscientiam meam, atque corporis mei peccata detergat et in corde meo accendat lumen sapientiae tuae.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

XI

Jesu, sapientia Patris: da mihi sapientiam cogitandi et loquendi et agendi bonitatem in conspectu tuo semper:
a pravis cogitationibus verbis et operibus libera me.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

XII

Domine volens bonum, ac voluntatem movens: ne permittas me incedere secundum desideria mea;
sed perduc me ad tuam voluntatem, quae rectum diligit, adimplendam.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

XIII

Rex caelestis: da mihi regnum tuum, quod diligentibus te promisisti;
et corrobora cor meum ad peccata abhorrenda, ac diligendum te solum, et voluntatem tuam perficiendam.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

XIV

Creaturarum Provisor: per signum Crucis tuae custodi spiritum et corpus meum a peccati illecebris, a daemonum tentationibus, ab hominibus iniquis, et ab omnibus animae et corporis periculis.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

XV

Omnium Custos, Christe: dextera tua protegat me die ac nocte, domi commorantem et iter facientem, dormientem et surgentem; ne quando fluctuem.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

XVI

Deus mi: qui aperis manum tuam et imples omnem creaturam misericordiâ tuâ, tibi commendo animam meam:
tu curam habe et para necessaria spiritui et corpori meo ex hoc nunc et usque in saeculum.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

XVII

Errantium reductor: reduc me ex pravis consuetudinibus meis ad bonos habitus;
et infige spiritui meo formidabilem mortis diem, atque inferni metum, ac Regni tui amorem;
ut peccatorum me poeniteat, ac justitiam operer.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

XVIII

Fons immortalitatis: effluere fac de corde meo, quemadmodum ex peccatrice, lacrymas poenitentiae;
ut abluam peccata mea priusquam egrediar de hoc mundo.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

XIX

Largitor misericordiae: largire, me ad Te venire per orthodoxam fidem, per bona opera et per sanctam corporis et sanguinis tui communionem.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

XX

Benefice Domine: committe me Angelo bono, ut suaviter animam meam reddam, atque incolumis per malitiam daemonum, qui sub caelo sunt, transeam.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

XXI

Lux vera, Christe; dignum redde spiritum meum, qui in die eccitûs videat laetanter gloriae tuae lumen, et usque ad diem adventûs tui magni requiescat in spe bonorum, in mansione justorum.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

XXII

Juste Judex: quando veneris cum gloriâ Patris judicare vivos et mortuos, non intres in judicium cum servo tuo;
sed libera me ab igno aeterno, et auditum fac mihi beatum justorum accitum ad caeleste regnum tuum.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

XXIII

Misericors Domine: miserere cunctorum in te credentium, meorum et alienorum, notorum et ignotorum, vivorum et mortuorum:
meis quoque inimicis et adversariis veniam concede injuriarum, quas in me operati sunt, eosque ab improbitate, qua in me afficiuntur, converte, ut fiant et ipsi misericordiâ tuâ digni.
Atque miserere creaturarum tuarum, nec non mei peccatoris maximi.

~

XXIV

Gloriosissime Domine: istas suscipe deprecationes famuli tui, benigneque petitiones meas imple.

Per intercessionem Sanctae Deiparae et Sancti Johannis Baptistae et Sancti Stephani protomartyris et Sancti Gregorii nostri Illuminatoris
et sanctorum Apostolorum et Prophetarum et Doctorum et Martyrum et sanctorum Patriarcharum et Eremitarum et Virginum et omnium Sanctorum tuorum caelestium et terrestrium.

Tibique, sancta et individua Trinitas, gloria et adoratio in saecula saeculorum. Amen.
Logged

PAX
CRUX SANCTI PATRIS BENEDICTI
CRUX SACRA SIT MIHI LUX!
NON DRACO SIT MIHI DUX!
VADE RETRO SATANA!
NUMQUAM SUADE MIHI VANA!
SUNT MALA QUAE LIBAS
IPSE VENENA BIBAS!
All Glory Be To God!
All Praise Be To God!
For God Is Greater Than All Things!
Alleluia!
Alleluia!
Alleluia!
Pages: [1] Print 
Saints' Discussion Forums  |  Forums  |  Submissions  |  Topic: “Fide Confiteor” by Sancti Nersetis Clajensis Armeniorum Patriarchae « previous next »
Jump to:  



Powered by SMF 1.1.21 | SMF © 2006-2009, Simple Machines